monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 192, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 192, 1.

1 Quamvis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem Sanctitatis tuae scripta venerunt; tamen posteaquam veni, eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar: et ecce subito profecturi a nobis charissimi fratris nostri Albini acolythi gratissima occurrit occasio.
2 De tua igitur quae mihi exoptatissima est salute laetatus, Sanctitati tuae salutationem debitam reddo.
3 Semper autem debeo charitatem, quae sola, etiam reddita, semper detinet debitorem.
4 Redditur enim cum impenditur, debetur autem etiamsi reddita fuerit; quia nullum est tempus quando impendenda iam non sit.
5 Nec cum redditur amittitur, sed potius reddendo multiplicatur: habendo enim redditur, non carendo.
6 Et cum reddi non possit nisi habeatur, nec haberi potest nisi reddatur: imo etiam cum redditur ab homine, crescit in homine; et tanto maior acquiritur, quanto pluribus redditur.
7 Quomodo autem negetur amicis, quae debetur et inimicis?
8 Sed inimicis cauta impenditur, amicis secura rependitur.
9 Agit tamen quantum potest, ut ab his etiam quibus pro malis bona retribuit, id recipiat quod impendit.
10 Optamus quippe fieri amicum, quem veraciter diligimus inimicum: quia non eum diligimus nisi velimus bonum; quod utique non erit, nisi amiserit inimicitiarum malum.
Augustinus HOME