Augustinus, Epistolae, 191, 2.
1 | Quapropter, domine venerabilis, et in Christi charitate suscipiende sancte frater, quamvis optime facias, cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia; tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur qui errorem illum christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam ii diligentissime caveantur vigilantia pastorali, propter infirmiores et simpliciores dominicas oves, cui eum pressius quidem ac timidius, sed tamen insusurrare non sant, penetrantes domos, sicut ait Apostolus, et caetera quae sequuntur exercita impietate facientes (II Tim. III, 6, et sqq). |
2 | Nec illi negligendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt timore quod sentiunt, sed tamen eamdem perversitatem sentire non desinunt. |
3 | Nonnuli quippe eorum, antequam ista pestilentia manifestissimo etiam Sedis apostolicae iudicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis; nec utrum sanati sint sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria, eo quo illa solent studio defensaverint: qui tamen lenius profecto sunt tractandi. |
4 | Quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat? |
5 | Nec ideo tanquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est. |
6 | Etsi enim terrendi non sunt, tamen docendi sunt; et quantum existimo, facilius possunt, dum in eis timor severitatis doctorem adiuvat veritatis, ut opitulante Domino, gratia eius intellecta atque dilecta etiam loquendo expugnent quod iam loqui non audent. |