Augustinus, Epistolae, 191, 1.
1 | Ex quo Hipponem litterae Benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente venerunt, posteaquam illas cum remeassem, quamvis iam inde profecto earum perlatore, legere potui, haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum Albinum acolythum. |
2 | Quod autem quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul, ideo factum est ut singulorum singulas, non unam amborum epistolam sumeres. |
3 | A me quippe digressus est perlator huius per venerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae Sanctitati aliam rescriberet, transiturus; ad quem etiam ipsas, quas ego iam legerem, litteras tuas ipse portavit. |
4 | Quae nos quanta laetitia perfuderint, quid homo nitatur loqui quod non potest eloqui? |
5 | nec teipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede, quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. |
6 | Sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostri, quemadmodum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum. |
7 | Si enim brevissimam epistolam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolythum direxisti, exsultanti alacritate descripsimus, et quibus poteramus magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti quid de illo perniciosissimo dogmate, vel quid contra de gratia Dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias: quanta nos putas ista tua prolixiora scripta vel exsultatione legisse, vel cura, ut legantur, quibus valuimus aliis obtulisse, atque adhuc quibus valemus offerre! |
8 | Quid enim gratius legi vel audiri potest, quam gratiae Dei tam pura defensio adversus inimicos eius, ex ore eius, qui eorumdem inimicorum magni momenti patronus ante iactabatur? |
9 | aut unde uberiores Deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos quibus vel non datur, vel ingratum est quod datur; quia ut eis gratum sit, occulto et iusto iudicio Dei non datur? |