Augustinus, Epistolae, 190, 6, 26.
1 | Haec sicut potui, non quidem ad me datis, sed tamen ad charissimos nostros Sanctitatis tuae litteris, non peritia quam desiderasti, sed sollicita dilectione respondi. |
2 | Si grate accipis, et admonitionem fraternam et utilem, non errando, sed prudenter considerando cum Ecclesiae pace conservas, Deo gratias. |
3 | Si autem me ista nondum nosse miraris, vel etiam nec miraris, et me aliquid certum de origine animarum salva ista fide quae certissima atque clarissima est, mutua charitate docere non renuis, multo uberius, Deo gratias. |
4 | Memor nostri, Domino semper vivas, domine beatissime, et sincera dilectione desiderabilis frater. |