Augustinus, Epistolae, 190, 6, 25.
1 | Ut autem et a me tua Dilectio de hac quaestione aliquid audiat definitum, non parvi aestimandum, imo praecipue necessarium atque retinendum, quomodolibet se origo habeat animarum, sive ex illa una, sive ex nulla alia propagentur; Mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum dubitare fas non est. |
2 | Si enim nulla propagatur ex altera, ubi omnes tenentur propagata carne peccati: quanto minus credendum est ex propagine peccatricis animam venire potuisse, cuius caro venit ex virgine, non libidine concepta, sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), non in carne peccati! |
3 | Si autem peccato primae animae peccatricis ideo caeterae tenentur obnoxiae, quia ex illa sunt propagatae; profecto illa quam sibi Unigenitus coaptavit, aut peccatum inde non traxit, aut omnino inde non tracta est. |
4 | Neque enim non potuit animam sibi trahere sine peccato, qui solvit nostra peccata; aut qui novam creavit ei carni quam sine parente fecit ex terra, non potuit novam creare carni quam sine viro sumpsit ex femina. |