monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, Epistolae, 190, 6, 23. <<<     >>> 25.

Augustinus, Epistolae, 190, 6, 24.

1 Quoniam ergo morte Christi, non unius aut aliquarum, sed universae animae propagine contractum mortis chirographum rumpitur; si potes animas sic alienas a propagine defendere, ut tamen hoc chirographo, quod sola Christi morte rumpendum est, rectissima ratione demonstrentur obstrictae, nec sua propagine, sed carnis hoc debito iuste appareant obligatae: non solum nemine prohibente defende, verum etiam id nobis quomodo tecum defendere possimus ostende.
2 Si autem aliter non potest quod de animarum novitate sentis, asserere, nisi ut eas dicas peccato primi hominis non teneri; aut per propaginem non suam, sed carnis, auctore Deo, vel nescio qua mali natura, innocentissimas fieri peccatrices: melius origo animae latet, dum tamen eam non dubitemus Dei esse creaturam, quam vel Deus peccati auctor dicatur, vel contra Deum aliena mali natura introducatur, vel baptisma parvulorum irritum ducatur.
Augustinus HOME