Augustinus, Epistolae, 190, 6, 23.
1 | Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine novitatem, ut ratione iusta et a fide catholica non aliena, etiam sic peccato primi hominis ostendantur obnoxiae; assere quod sentis, ut potes. |
2 | Si autem non eas aliter potes a propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati vinculo liberas; cohibe te ab huiusmodi disputatione omnimodo. |
3 | Non est enim falsa etiam in parvulorum baptismate remissio peccatorum, nec verbo tenus dicitur, sed veraciter agitur. |
4 | Nam ut iam verbis utar, quae in ipsa epistola beatissimi antistitis Zosimi leguntur: Fidelis Dominus in verbis suis, eiusque baptismus re ac verbis, id est, opere, confessione et remissione vera peccatorum, in omni sexu, aetate, conditione generis humani eamdem plenitudinem tenet. |
5 | Nullus enim nisi qui peccati servus est, liber efficitur, nec redemptus dici potest, nisi qui vere per peccatum fuerit ante captivus, sicut scriptum est: « Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis » (Ioan. VIII, 36). |
6 | Per ipsum enim renascimur spiritualiter, per ipsum crucifigimur mundo. |
7 | Ipsius morte, mortis ab Adam omnibus nobis introductae atque transmissae universae animae illud propagine contractum chirographum rumpitur, in quo nullus omnino natorum, antequam per Baptismum liberetur, non tenetur obnoxius. |
8 | In his verbis apostolicae Sedis tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut nefas sit de illa dubitare christiano. |