Augustinus, Epistolae, 190, 6, 22.
1 | Te autem, si libenter vel patienter admittis, charissime frater, admoneo ne haeresim novam minus cautus incurras, quae antiquissimae fidei stabilita molitur fundamenta convellere adversus Dei gratiam disputando, quam Dominus Christus pusillis et magnis ineffabili bonitate largitur: cuius vel auctores, vel certe acerrimi notissimique suasores cum Pelagius et Celestius exstitissent, conciliorum episcopalium vigilantia in adiutorio Salvatoris qui suam tuetur Ecclesiam, etiam a duobus venerabilibus antistitibus apostolicae Sedis, papa Innocentio et papa Zosimo, nisi correcti etiam egerint poenitentiam, toto christiano orbe damnati sunt. |
2 | De quibus exempla recentium litterarum, sive quae specialiter ad Afros, sive quae universaliter ad omnes episcopos de memorata Sede manarunt, ne forte ad vestram Sanctitatem nondum pervenerint, vobis curavimus mitti ab eis fratribus quibus et has litteras, ut tuae Venerationi dirigerent, dedimus. |
3 | Hi autem non ideo sunt haeretici, quia dicunt animas originem de illa prima peccatrice non ducere, quod vel aliqua fortasse ratione vera dici potest, vel sine fidei labe nesciri: sed hinc conantur efficere (unde omnino apertissimi haeretici iudicantur) animas parvulorum nihil mali ex Adam trahere, quod sit lavacro regenerationis expiandum. |
4 | Nam Pelagii de hac re argumentatio, quae inter alia eius damnabilia etiam litteris apostolicae Sedis adiuncta est, ita se habet: Si anima, inquit, ex traduce non est, sed sola caro tantum habet traducem peccati; sola ergo poenam meretur. |
5 | Iniustum est enim ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum; quia nulla ratione conceditur ut Deus qui propria peccata dimittit, unum imputet alienum. |