Augustinus, Epistolae, 190, 6, 21.
1 | Qui liber meus ut non doctoris sed inquisitoris, et potius discere cupientis, apud me legi potest: mitti vero uspiam non debet, vel cuiquam foras dari, nisi cum rescripta Domino adiuvante percepero; id quod ille sentit, promptissime ac libentissime defensurus, si me docere potuerit quomodo animae non ex Adam veniant, et tamen ex illo iustam sortem damnationis inveniant, nisi ad remissionem peccatorum renascendo perveniant. |
2 | Absit enim ut credamus vel animas parvulorum in lavacro regenerationis falsam accipere peccatorum mundationem, vel Deum esse, aut aliquam naturam quam non condidit Deus, illius ex qua mundantur inquinationis auctorem. |
3 | Donec ergo aut ille rescribat, aut ego, si Deus voluerit, aliquo modo discam, si nullam de illa peccatrice originem ducit, quae causa sit animae subeundi originale peccatum, quod necesse est esse in omnibus parvulis; et quo eam nec Deus cogit insontem, quia peccandi auctor non est, nec ulla mali natura, quia non est; nihil tale audeo praedicare. |