Augustinus, Epistolae, 190, 6, 20.
1 | Vellem autem legere libellum tuum cuius mentionem fecisti in litteris tuis, ne forte aliqua ibi testimonia non ambigua posuisti. |
2 | A me autem cum quaesiisset amicus mihi charissimus et divinarum studiosissimus litterarum, quid de hac quaestione sentirem, eique remota verecundia, hinc aestus meos et ignorantiam fassus essem, scripsit inde longe trans mare ad doctissimum virum: cui rescripsit ille ut potius me consuleret, nesciens quod iam fecerat, nec aliquid a me certum ac definitum audire potuerat. |
3 | Significavit tamen in eadem brevi epistola sua, se potius fieri quam propagari animas credere: simul etiam admonens animarum propaginem (quia ipse in Oriente est) occidentalem Ecclesiam solere sentire. |
4 | Hac ego maiore occasione comperta, scripsi ad eum non brevem librum, consulens eum, et petens ut prius me doceat, et tunc ad me mittat quos doceam. |