Augustinus, Epistolae, 190, 5, 19.
1 | Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum enodandae huic quaestioni non sufficeret, nec si ita legeretur genere feminino, quae exierunt de femoribus eius, ut animas intelligeremus quae exierunt. |
2 | Ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari, modo quodam locutionis ostenditur quo significatur per id quod continetur illud quod continet; sicut ait quidam, Vina coronant (Virg. Aeneid. 7), cum coronarentur vasa vinaria: vinum enim continetur, et vas continet. |
3 | Sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus qui vere appellatur Ecclesia; ut nomine ecclesiae, id est, populi qui continetur, significemus locum qui continet: ita quod animae corporibus continentur, intelligi corpora filiorum per nominatas animas possunt. |
4 | Sic enim melius accipitur etiam illud quod Lex inquinari dicit eum qui intraverit super animam mortuam (Num. IX, 10), hoc est super defuncti cadaver, ut nomine animae mortuae, mortuum corpus intelligatur, quod animam continebat; quia et absente populo, id est, Ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia nuncupatur. |
5 | Haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum esset, quae exierunt de femoribus Iacob, id est, quae animae. |
6 | Nunc vero cum masculinum genus sit positum, id est, qui exierunt de femoribus Iacob; quis non ita intelligere malit, Omnes animae eorum qui exierunt defemoribus, id est, animae hominum: ut etiam sic possint intelligi secundum corpus tantummodo exiisse homines de femoribus patris, quorum erant illae animae, per quarum numerum intelliguntur tot homines? |