monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Epistolae, 190, 5, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, Epistolae, 190, 5, 18.

1 Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia quae suae causae suffragari arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum est: Omnes autem animae quae introierunt cum Iacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus eius (Gen. XLVI, 26).
2 Hoc enim velut evidentissimo testimonio possunt credi animae in filios ex parentibus propagari; quoniam satis aperte dictum videtur, animas etiam de femoribus Iacob, non sola exiisse corpora filiorum.
3 Ut eo modo etiam illud intelligi velint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier eius ostenderetur, Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Id. II, 23): non enim dixit, Et anima de anima mea; sed ita fieri potest ut carne nominata utrumque intelligatur, sicut hic animas nominavit, et tamen etiam corpora in filiis intelligi voluit.
Augustinus HOME