Augustinus, Epistolae, 190, 5, 17.
1 | Aliquid ergo certum de animae origine nondum in Scripturis canonicis comperi. |
2 | Nam ii qui novas sine ulla propagine asserunt animas fieri, inter testimonia quibus id nituntur ostendere, ponunt etiam illa duo quae paulo ante commemoravi, Qui fingit spiritum hominis in ipso; et, Qui finxit singillatim corda hominum; de quibus vides quemadmodum possit a resistentibus responderi: utrum enim cum fingit, ex alio fingat, an ex nihilo, incertum est. |
3 | Illud tamen inter caetera testimonium videtur esse praecipuum, quod in libro Salominis Ecclesiastae legitur: Et revertetur pulvis in terram, sicut erat; et spiritus revertetur ad Deum, qui dedit eum (Eccle. XII, 7). |
4 | Sed facillime respondetur, Corpus in terram de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad Deum a quo facta est prima hominis anima: sicut enim nostrum corpus, inquiunt, quamvis ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est; sic anima nostra, quamvis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est. |
5 | Ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cuiusque hominis quod redeat ad Deum qui dedit eum, non solvit istam obscurissimam quaestionem; quia sive ex illo uno, sive ex nullo alio, Deus utique dedit eum. |