Augustinus, Epistolae, 190, 5, 16.
1 | Cum haec atque huiusmodi de hac re multa quaeruntur, quae nullo sensu carnis explorari possunt, et a nostra experientia longe remota sunt, atque in abditissimis naturae sinibus latent; non erubescendum est homini confiteri se nescire quod nescit, ne dum se scire mentitur, nunquam scire mereatur. |
2 | Quis autem negat non unius tantum, sed omnis animae creatorem Deum atque factorem, nisi qui eius eloquiis apertissime refragatur? |
3 | Sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit, Omnem flatum ego feci (Isai. LVII, 16); animas videlicet intelligi volens, quod verba consequentia manifestant Non itaque unum quem facto ex terra homini primo inspiravit, sed omnem flatum ipse fecit, ipse adhuc facit. |
4 | Quaeritur tamen utrum omnem flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex uno illo corpore, faciat: an vero nova quidem corpora faciat ex uno, animas autem novas ex nihilo. |
5 | Quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina sine seminibus fecit? |
6 | Sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum vincit, et aperta divina Scriptura non subvenit, temere hinc aliquid definire humana coniectura praesumit. |
7 | Secundum vitas autem quas proprias habere incipiunt, novos homines dicimus nasci, sive anima, sive corpore. |
8 | At vero secundum originale peccatum veteres nascuntur; ideo Baptismate renovantur. |