monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Epistolae, 190, 4, 14. <<<    

Augustinus, Epistolae, 190, 4, 15.

1 Qua dementia repulsa a corde atque ore christiano, quisquis animam, sicuti est, non esse corpus sed spiritum confitetur, et tamen in filios ex parentibus duci; in eo quidem nullis coarctatur angustiis, quod omnes animas, etiam parvulorum, quos Ecclesia non utique in falsam, sed in veram peccatorum remissionem baptizat, vera fides praedicat trahere originale peccatum propria primi hominis voluntate commissum, et in omnes posteros generatione transmissum, sola regeneratione purgandum: sed cum considerari et pertractari coeperit quid dicatur, mirum si ullus sensus comprehendit humanus quonam modo tanquam lucerna de lucerna accendatur et sine detrimento alterius alter inde ignis existar, sic anima de anima parentis fiat in prole, vel traducatur in prolem; utrum incorporeum semen animae, sua quadam occulta et invisibili via seorsum ex patre currat in matrem eum fit conceptus in femina; an, quod est incredibilius, in semine corporis lateat.
2 Cum autem fluunt irrita sine ullis conceptibus semina, utrum semen animae non simul exeat, an summa celeritate atque atomo temporis unde exierat recurrat, an pereat: et si perit, quomodo ipsa cuius mortale semen est, immortalis est anima; an immortalitatem tunc accipit, quando formatur ut vivat, sicut iustitiam quando formatur ut sapiat.
3 Et quo pacto eam Deus fingat in homine, etiamsi anima seminaliter trahatur ex anima, sicut fingit in homine corporis membra, quamvis corpus seminaliter trahatur ex corpore.
4 Si enim non etiam spiritualis creatura fingeretur a Deo, non scriptum esset, Qui fingit spiritum hominis in ipso (Zach. XII, 1): et in eo quod legitur, Qui fingit singillatim corda hominum (Psal. XXXII, 15); si per corda significatae sunt animae, fingi eas posse quis dubitet?
5 sed quaeritur utrum ex una anima hominis primi; sicut fingit singillatim facies hominum, ex uno tamen corpore hominis primi.
Augustinus HOME