monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Epistolae, 190, 4, 13. <<<     >>> 15.

Augustinus, Epistolae, 190, 4, 14.

1 Si autem non inveneris quare vel quomodo fiant animae infantium peccatrices, et nihil in seipsis habentes malitiae, a quo cogantur ex Adam trahere unde damnentur, cum eas credas non ex illa prima peccatrice propagatas, sed novas atque insontes includi carne peccati; nec sic iam temere in aliam sententiam tua deflectatur assensio, ut eas ex illa una credas propagando traduci; ne forte alius invenire possit quod ipse non possis, aut aliquando invenias quod nunc non potueris.
2 Nam et illi qui animas ex una propagari asserunt, quam Deus primo homini dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequuntur, profecto eas non spiritus, sed corpora esse contendunt, et corpulentis seminibus exoriri: quo perversius quid dici potest?
3 Neque hoc Tertullianum somniasse mirandum est, qui etiam ipsum creatorem Deum non esse nisi corpus opinatur.
Augustinus HOME