monumenta.ch > Augustinus > 13
>>> Augustinus, Epistolae, 190, 4, 14.

Augustinus, Epistolae, 190, 4, 13.

1 Quae cum ita sint, si assertio tua non eo tendit, ut novas animas dicas propter innocentiam novitatis suae, antequam ad peccandum libero utantur arbitrio, damnationi originali obnoxias esse non posse; sed eas fide catholica confiteris, etiamsi in illa tenera aetate de corpore exierint, in damnationem perditionis ituras, nisi Sacramento Mediatoris, qui venit quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10), liberentur: quaere ubi, vel unde, vel quando coeperint damnationis meritum habere, si novae sunt, ita sane ut Deum non facias, nec aliquam naturam quam non condidit Deus, vel peccati earum vel innocentum damnationis auctorem.
2 Et si inveneris quod te quaerere admonui, quod ipse adhuc, fateor, non inveni, defende quantum potes, atque assere animarum infantium eiusmodi esse novitatem, ut nulla propagatione ducantur; et nobiscum quod inveneris fraterna dilectione communica.
Augustinus HOME