monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 190, 3, 11. <<<    

Augustinus, Epistolae, 190, 3, 12.

1 Tam multos autem creando nasci voluit, quos ad suam gratiam non pertinere praescivit, ut multitudine incomparabili plures sint illis quos in sui regni gloriam filios promissionis praedestinare dignatus est; ut etiam ipsa reiectorum multitudine ostenderetur, quam nullius momenti sit apud Deum iustum quantalibet numerositas iustissime damnatorum.
2 Atque ut hinc quoque intelligant qui ex ipsa damnatione redimuntur, hoc fuisse debitum massae illi universae, quod tam magnae parti eius redditum cernerent, non solum in eis qui originali peccato multa addunt malae voluntatis arbitrio, verum etiam in tam multis parvulis qui tantummodo vinculo peccati originalis obstricti, sine gratia Mediatoris ex hac luce rapiuntur.
3 Tota quippe ista massa iustae damnationis reciperet debitum, nisi ex ea faceret non solum iustus, sed etiam misericors figulus alia vasa in honorem secundum gratiam, non secundum debitum; dum et parvulis subvenit, quorum nulla merita dici possunt, et maiores praevenit, ut habere aliqua merita possint.
Augustinus HOME