monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 190, 3, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 190, 3, 11.

1 Si autem hi soli crearentur ex Adam, qui essent per gratiam recreandi, et praeter illos qui in Dei filios adoptantur, nulli alii homines nascerentur, lateret beneficium quod donaretur indignis; quia nullis ex eadem damnabili stirpe venientibus debitum supplicium redderetur.
2 Cum vero attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, non solum ostendit iram et demonstravit potentiam suam redhibendo vindictam, et bene utendo non bonis, sed etiam notas fecit divitias gloriae suae in vasa misericordiae.
3 Ita enim quid praestetur sibi dicit gratis iustificatus, dum non suo merito, sed gloria largissimae Dei misericordiae discernitur a damnato, cum quo eadem iustitia fuerat et ipse damnandus.
Augustinus HOME