Augustinus, Epistolae, 190, 3, 10.
1 | Ostendit ergo Deus iram suam; non utique animi perturbationem, sicut est quae ira hominis nuncupatur, sed iustam fixamque vindictam, quia de stirpe inobedientiae ducitur propago peccati atque supplicii. |
2 | Et homo natus ex muliere, sicut in libro Iob scriptum est, brevis est vitae et plenus iracundiae (Iob. XIV, 1, sec. LXX). |
3 | Eius enim rei vas est, qua plenus est: unde irae vasa dicuntur. |
4 | Ostendit et potentiam suam, qua bene etiam utitur malis, multa illis naturalia et temporalia bona largiens, eorumque malitiam ad exercendos et comparatione admonendos bonos accommodans, ut in eis discant agere gratias Deo quod ab eis, non suis meritis, quae in eadem massa paria fuerunt, sed illius miseratione discreti sunt. |
5 | Quod maxime apparet in parvulis, de quibus, cum per Christi gratiam renascuntur, et istam vitam in illa tenera aetate finientes in aeternam transeunt et beatam, dici non potest quod libero discernuntur arbitrio ab aliis infantibus qui sine hac gratia in ipsius massae damnatione moriuntur. |