monumenta.ch > Augustinus > 9
>>> Augustinus, Epistolae, 190, 3, 10.

Augustinus, Epistolae, 190, 3, 9.

1 Cur autem creentur etiam illi quos Creator praescivit ad damnationem non ad gratiam pertinere, beatus Apostolus tanto succinctiore brevitate, quanto maiore auctoritate commemorat.
2 Deum enim dicit volentem ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulisse in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae; quem superius dixerat tanquam figulum luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 22, 21).
3 Merito autem videretur iniustum, quod fiunt vasa irae ad perditionem, si non esset ipsa universa ex Adam massa damnata.
4 Quod ergo fiunt inde nascendo vasa irae, pertinet ad debitam poenam: quod autem fiunt renascendo vasa misericordiae, pertinet ad indebitam gratiam.
Augustinus HOME