monumenta.ch > Augustinus > 31 > 8
Augustinus, Epistolae, 190, 2, 7. <<<    

Augustinus, Epistolae, 190, 2, 8.

1 Proinde, cum omnes iusti, hoc est veraces Dei cultores, sive ante incarnationem, sive post incarnationem Christi, nec vixerint, nec vivant, nisi ex fide incarnationis Christi, in quo est gratiae plenitudo; profecto quod scriptum est, Non esse aliud nomen sub coelo, in quo oporteat salvos fieri nos (Act. IV, 12), ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est genus humanum.
2 Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
3 Quia sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno vitae nemo sine Christo.
4 Sicut per Adam omnes iniusti, ita per Christum omnes iusti homines.
5 Sicut per Adam omnes mortales in poena facti sunt filii saeculi, ita et per Christum omnes immortales in gratia fiunt filii Dei.
Augustinus HOME