monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 190, 2, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 190, 2, 7.

1 Lex autem subintravit ut abundaret delictum; ut superabundaret gratia (Rom. V, 20), per quam sanaretur delicti abundantia.
2 Si enim data esset lex quae vivificare posset, omnino ex lege esset iustitia.
3 Cui tamen bono Lex data sit, consequenter adiunxit dicens: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21, 22).
4 Danda itaque fuerat Lex, quae manifestius sibi ipsum ostenderet hominem, ne superbus animus humanus a seipso se posse esse iustum putaret, et ignorans Dei iustitiam, id est quae homini ex Deo est, et suam volens constituere, id est quasi suis viribus partam, iustitiae Dei subiectus non fieret (Rom. X, 3).
5 Oportebat itaque ut addito mandato cuius vox est, Non concupisces (Exod. XX, 17), superbo peccatori etiam praevaricationis crimen accederet; atque ita gratiae medicinam non sanata per Legem, sed convicta infirmitas quaereret.
Augustinus HOME