monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 190, 2, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 190, 2, 6.

1 Cuius hominis eiusdemque Dei saluberrima fide, etiam illi iusti salvi facti sunt, qui, priusquam veniret in carne, crediderunt in carne venturum.
2 Eadem namque fides est et nostra et illorum, quoniam hoc illi crediderunt futurum, quod nos credimus factum: unde dicit apostolus Paulus, Habentes autem eumdem Spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13).
3 Si ergo eumdem Spiritum fidei et illi habebant qui venturum in carne Christum praenuntiarunt, quem etiam illi qui eum venisse nuntiarunt; sacramenta esse potuerunt pro temporum diversitate diversa, ad unitatem tamen eiusdem fidei concordissime recurrentia.
4 Scriptum est in Actibus Apostolorum, loquente apostolo Petro: Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum supra collum discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
5 Sed per gratiam Domini Iesu credimus nos salvos fieri, quemadmodum et illi (Act. XV, 10, 11).
6 Si ergo et illi, id est, patres, portare iugum legis veteris non valentes, per gratiam Domini Iesu salvos se fieri crediderunt; manifestum est quod haec gratia etiam antiquos iustos vivere fecit ex fide: iustus enim ex fide vivit (Habac. II, 4).
Augustinus HOME