1 | His igitur firmissime constitutis, si tam reconditum atque additum est in occultis operibus Dei, ut nec Scripturarum divinarum manifesto eloquio declaretur, utrum propterea nihil boni vel mali nondum nati egisse credendi sint, quia non ex aliis propagatas, sed mox ex nihilo creatas animas singuli accipiunt; an quia cum essent originaliter in parentibus, adhuc ipsi nulli erant qui suas et proprias vitas agerent: illa tamen sit fides salva, qua credimus nullum hominum, sive maioris, sive parvulae quamlibet et recentis aetatis, liberari a contagione mortis antiquae et obligatione peccati quod prima nativitate contraxit, nisi per unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum (I Tim. II, 5). |