monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 190, 1, 3. <<<    

Augustinus, Epistolae, 190, 1, 4.

1 Hactenus autem dicimus sine periculo latere animae originem, ut non tamen eam partem Dei esse credamus, sed creaturam.
2 Nec de Deo natam, sed ab illo factam, atque in eius genus adoptandam mirabili dignatione gratiae, non parili dignitate naturae.
3 Nec eam corpus esse, sed spiritum; non Creatorem utique, sed creatum.
4 Nec ideo venisse in hoc corpus corruptibile quo gravatur, quod ad illud eam vitae in coelestibus vel in quibuslibet aliis partibus mundi antea male gestae merita compulerint.
5 Nondum enim natos Apostolus, cum de Rebeccae geminis loqueretur, nihil egisse dicit boni vel mali; ut non ex operibus, quibus nullis alter distinguebatur ab altero, sed ex vocante diceretur, minori serviturum esse maiorem (Id. IX, 11-13).
Augustinus HOME