monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 190, 1, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 190, 1, 3.

1 Illud enim ubi vel maxime fides christiana consistit, quod Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum: sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22); et quod Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors: et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt; et quod Iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem vitae; et quod Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et per unius iustificationem in omnes homines in iustificationem vitae (Rom. V, 12, 16, 18): et si qua alia testimonia declarant neminem nasci ex Adam, nisi vinculo delicti et damnationis obstrictum, neminemque inde liberari nisi renascendo per Christum; tam inconcusse tenere debemus, ut sciamus eum qui hoc negaverit, nullo modo ad Christi fidem, et ad eam quae per Christum datur pusillis et magnis, Dei gratiam pertinere.
2 Unde si origo animae lateat, dum tamen redemptio clareat, periculum non est: neque enim in Christum credimus ut nascamur, sed ut renascamur, quomodocumque nati fuerimus.
Augustinus HOME