monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 190, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 190, 1, 2.

1 De qua re antequam aliquid admoneam sinceritatem tuam, scire te volo in tam multis opusculis meis nunquam me fuisse ausum de hac quaestione definitam proferre sententiam, et impudenter referre in litteras ad alios informandos, quod apud me non fuerit explicatum.
2 Quarum autem rerum atque causarum consideratione permovear, ut in neutram assertionem meus inclinetur assensus, sed adhuc inter utramque disceptem, nimis longum est hac epistola expromere; nec tam necessarium, ut hoc omisso non possit de hac quaestione quod satis est disputari, etsi non ad auferendam cunctationem, certe ad cavendam temeritatem.
Augustinus HOME