1 | Quamvis tuae Sanctitatis nullas ad me ipsum datas acceperim litteras; tamen quia illae quas ad Mauritaniam Caesariensem misisti, me apud Caesaream praesente venerunt, quo nos iniuncta nobis a venerabili papa Zosimo apostolicae Sedis episcopo ecclesiastica necessitas traxerat: factum est ut ea quae scripsisti, etiam ipse perlegerem, tradente mihi eamdem epistolam tuam famulo Dei sancto Renato, in Christo nobis fratre charissimo; quo petente, et mihi licet aliis occupato vehementer instante, ad ea sum respondere compulsus. |
2 | Accessit huc etiam alterius sancti et cum debito honore nominandi fratris nostri, et quantum ab illo comperi, necessarii tui Muressis, cum in supra dicto oppido remoraremur, adventus; qui mihi retulit etiam sibi missas de hac re litteras Venerationis tuae, et me de hac ipsa quaestione consuluit, ut quid inde sentirem, vel meis vel suis rescriptis ad te faceret pervenire: Utrum scilicet animae ut corpora propagatione nascantur, sintque ex illa una quae primo homini creata est; an Creator omnipotens, qui utique usque nunc operatur, sine ulla propagatione novas faciat singulis proprias. |