Augustinus, Epistolae, 189, 8.
1 | Et in his quidem bene studiosum te esse cognovi, et fama tua multum delector, multumque tibi in Domino gratulor, ita ut haec epistola magis tibi sit speculum ubi qualis sis videas, quam ubi discas qualis esse debeas: verumtamen quidquid sive in ista sive in Scripturis sanctis inveneris, quod tibi ad bonam vitam adhuc minus est, insta ut acquiras et agendo et orando; et ex iis quae habes gratias age Deo tanquam fonti bonitatis unde habes; atque in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem, tibi humilitatem. |
2 | Sicut enim scriptum est, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Iacobi I, 17). |
3 | Quantumcumque autem in Dei et proximi charitate atque in vera pietate profeceris, quamdiu in hac vita conversaris, sine peccato te esse non credas: de ipsa quippe legitur in Litteris sanctis, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Iob. VII, 1)? |
4 | Proinde quoniam semper, quamdiu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere quod Dominus docuit, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit, et a te veniam postulaverit, ut veraciter possis orare, et peccatis tuis veniam valeas impetrare. |
5 | Haec Dilectioni quidem tuae festinanter scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. |
6 | Sed Deo gratias ago, quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. |
7 | Semper te misericordia Dei protegat, domine eximie, et merito insignis atque honorabilis fili. |