Augustinus, Epistolae, 189, 7.
1 | Ornet mores tuos pudicitia coniugalis, ornet sobrietas et frugalitas: valde enim turpe est, ut quem non vincit homo, vincat libido; et obruatur vino, qui non vincitur ferro. |
2 | Divitiae saeculares si desunt, non per mala opera quaerantur in mundo; si autem adsunt, per bona opera serventur in coelo. |
3 | Animum virilem et christianum nec debent, si accedunt, extollere, nec debent frangere, si recedunt. |
4 | Illud potius cogitemus quod Dominus ait, Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21); et utique cum audimus ut cor sursum habeamus, non mendaciter respondere debemus, quod nosti quia respondemus. |