Augustinus, Epistolae, 189, 6.
1 | Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis donum Dei est. |
2 | Sic enim cogitabis de dono Dei non facere contra Deum. |
3 | Fides enim quando promittitur, etiam hosti servanda est contra quem bellum geritur; quanto magis amico pro quo pugnatur! |
4 | Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet Deus a necessitate, et conservet in pace. |
5 | Non enim pax quaeritur ut bellum excitetur, sed bellum geritur ut pax acquiratur. |
6 | Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas: Beati enim pacifici, ait Dominus, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). |
7 | Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna salute Angelorum! |
8 | Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas. |
9 | Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur. |