monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 189, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 189, 5.

1 Maioris quidem loci sunt apud Deum, qui omnibus istis saecularibus actionibus derelictis, etiam summa continentia castitatis ei serviunt; Sed unusquisque, sicut Apostolus dicit, proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7).
2 Alii ergo pro vobis orando pugnant contra invisibiles inimicos; vos pro eis pugnando laboratis contra visibiles barbaros.
3 Utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur, et facilius diabolus cum angelis suis vinceretur!
4 Sed quia in hoc saeculo necesse est ut cives regni coelorum inter errantes et impios tentationibus agitentur, ut exerceantur, et tanquam in fornace sicut aurum probentur (Sap. III, 6), non debemus ante tempus velle cum solis sanctis et iustis vivere, ut hoc suo tempore mereamur accipere.
Augustinus HOME