monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 189, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 189, 3.

1 In hac ergo omnes sancti patres nostri et Patriarchae et Prophetae et Apostoli placuerunt Deo.
2 In hac omnes veri martyres usque ad sanguinem contra diabolum certaverunt; et quia in eis non refriguit nec defecit, ideo vicerunt.
3 In hac omnes fideles boni quotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad regnum mortalium, sed ad regnum coelorum; non ad temporalem, sed ad sempiternam haereditatem; non ad aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles Angelorum; non ad aliqua bona huius saeculi, in quibus cum timore vivitur, nec ea quisquam secum potest auferre dum moritur, sed ad videndum Deum: cuius suavitas et delectatio excedit omnem non solum terrestrium, verum etiam coelestium corporum pulchritudinem; excedit omnem decorem animarum quantumlibet iustarum atque sanctarum; excedit omnem speciem supernorum Angelorum atque Virtutum; excedit quidquid de illo non solum dicitur, verum etiam cogitatur.
4 Neque hanc tam magnam promissionem, quia valde magna est, ideo desperemus, sed potius, quia valde magnus eam promisit, accepturos nos esse credamus: sicut enim dicit beatus Ioannes apostolus, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2).
Augustinus HOME