Augustinus, Epistolae, 189, 2.
1 | Quod ergo breviter possum dicere, Dilige Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota virtute tua; et, dilige proximum tuum tanquam teipsum: hoc est enim verbum quod breviavit Dominus super terram, dicens in Evangelio, In his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37, 39, 40). |
2 | In hac ergo dilectione quotidie profice, et orando, et bene agendo, ut ipso adiuvante qui tibi eam praecepit atque donavit, nutriatur et crescat, donec haec te perfecta perficiat. |
3 | Ipsa est enim charitas, quae, sicut Apostolus dicit, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5): ipsa est de qua item dicit, Plenitudo legis charitas (Id. XIII, 10): ipsa est per quam fides operatur; unde iterum dicit, Neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur (Galat V, 6). |