monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 189, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 189, 1.

1 Iam rescripseram Charitati tuae, sed cum epistolae dirigendae occasio quaereretur, supervenit dilectissimus filius meus Faustus, pergens ad Eximietatem tuam.
2 Qui cum ipsas litteras quas iam feceram, accepisset tuae Benevolentiae perferendas, suggessit mihi multum te desiderare ut aliquid tibi scriberem quod te aedificet ad sempiternam salutem, cuius tibi spes est in Domino nostro Iesu Christo.
3 Et quamvis mihi occupato tantum institit ut facere non differrem, quantum scis quod te sinceriter diligat.
4 Festinanti ergo ut occurrerem, malui festinanter aliquid scribere, quam religiosum tuum desiderium retardare, domine eximie, et merito insignis atque honorabilis fili.
Augustinus HOME