Augustinus, Epistolae, 188, 3, 14.
1 | Maxime autem hoc in isto libro esse vellemus, ex quo descripta illa verba posuimus, ubi virginem Christi ita laudans tanquam spirituales divitias nullus ei praeter ipsam conferre possit, et tanquam nisi ex ipsa esse non possint, non vult eam in Domino gloriari, sed sic gloriari quasi non acceperit. |
2 | In quo libro quamvis nec ipsius nec tuae Reverentiae nomen expresserit, tamen a matre virginis ut ad eam scriberet, a se postulatum esse commemorat. |
3 | In quadam vero epistola sua idem Pelagius, ubi et nomen suum apertissime ponit, nec nomen sacrae virginis tacet, dicit ad eam se scripsisse, et eiusdem sui operis testimonio probare nititur se gratiam Dei quam vel tacere vel negare asseritur, apertissime confiteri. |
4 | Sed utrum ipse sit liber, in quo de spiritualibus divitiis illa verba posuit, vel utrum ad vestram pervenerit Sanctitatem, rescriptis vestris petimus nos dignemini facere certiores. |