monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Epistolae, 188, 3, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 188, 3, 13.

1 Satis enim dici non potest quantum cupiamus in eorum hominum scriptis, qui propter acrimoniam atque facundiam leguntur a plurimis, apertam confessionem illius gratiae reperiri, quam vehementer commendat Apostolus, qui etiam ipsius mensuram fidei (sine qua impossibile est Deo placere [Hebr. XI, 6], ex qua iustus vivit [Rom. I, 17], quae per dilectionem operatur [Galat. V, 6], ante quam et sine qua omnino nulla cuiusquam bona opera existimanda sunt, quoniam omne quod non est ex fide peccatum est [Rom. XIV, 23] ).
2 Deum dicit unicuique partitum (Id. XII, 3): nec sola revelatione scientiae nos divinitus adiuvari, ut pie iusteque vivamus, quae sine charitate inflat (I Cor. VIII, 1); verum etiam inspiratione charitatis ipsius, quae plenitudo legis est (Rom. XIII, 10), et quae cor nostrum, ut scientia non inflet, aedificat.
3 Sed adhuc nusquam tale aliquid in eorum litteris potuimus invenire.
Augustinus HOME