Augustinus, Epistolae, 188, 3, 12.
1 | Aut certe in eodem libro invenite aliquid, si potestis, ubi excepta natura, excepto quod ad eamdem naturam pertinet arbitrio voluntatis, excepta remissione peccatorum et revelatione doctrinae, tale Dei adiutorium confiteatur, quale confitetur ille qui dixit: Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum; adii Dominum et deprecatus sum illum. |
2 | Neque enim iste aut naturam precando volebat accipere, in qua conditus erat; aut de naturali voluntatis arbitrio satagebat, cum quo conditus erat; aut remissionem peccatorum desiderabat, qui potius continentiam, ne peccaret, optabat; vel quid faciendum esset scire cupiebat, cum iam se scire fateretur cuius esset hoc donum: sed utique tantas voluntatis vires, tantum dilectionis ardorem volebat accipere Spiritu sapientiae, qui sufficeret ad implendam magnitudinem continentiae. |
3 | Si ergo tale aliquid illic invenire potueritis, uberrimas gratias agemus, si rescribendo insinuare dignemini. |