monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 188, 3, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 188, 3, 11.

1 Si autem diligentius intendatis etiam illa, quae ibi videtur velut pro gratia sive adiutorio Dei dicere, sic invenietis ambigua, ut possint referri vel ad naturam, vel ad doctrinam, vel ad remissionem peccatorum.
2 Nam et quod coguntur confiteri, orare nos debere ne intremus in tentationem, possunt ad hoc referre, ut hactenus nos ad id respondeant adiuvari, quatenus orantibus atque pulsantibus nobis aperiatur intelligentia veritatis, ubi discamus quid facere debeamus, non ut vires accipiat voluntas nostra, quibus id quod discimus faciamus.
3 Et quod nobis in gratia vel adiutorio Dei dicunt Dominum Christum bene vivendi propositum exemplum, ad eamdem doctrinam revocant; quia scilicet in eius exemplo discimus quemadmodum vivere debeamus: non autem volunt ad hoc nos iuvari, ut quod discendo cognoscimus, etiam diligendo faciamus.
Augustinus HOME