Augustinus, Epistolae, 188, 3, 10.
1 | De hoc ergo eius affectu utrum non fallamur, inde nos fac potius rescribendo certiores. |
2 | Nam illud optime novimus, cum omnibus vestris cultores vos esse et fuisse individuae Trinitatis. |
3 | Sed non hinc solum error humanus obrepit, ut aliquid secus sentiatur de individua Trinitate. |
4 | Sunt enim et alia in quibus perniciesissime erratur, sicut hoc est, unde diutius fortasse quam satis esset vestrae fideli castaeque prudentiae in hac epistola locuti sumus. |
5 | Quanquam qui bonum quod ex Deo est, negat esse ex Deo, nescimus cui faciat iniuriam nisi Deo, ac per hoc illi utique Trinitati: quod malum absit a vobis, sicut abesse credimus! |
6 | Absit omnino ut tale aliquid in animo, non dicimus tuo, vel sacrae virginis filiae tuae, sed in cuiusquam extremi meriti famuli vel famulae vestrae liber iste fecerit, ex quo nonnulla verba quae facilius intelligi possent ponenda credidimus. |