monumenta.ch > Augustinus > 9
>>> Augustinus, Epistolae, 188, 3, 10.

Augustinus, Epistolae, 188, 3, 9.

1 Et nos quidem de sanctae virginis disciplina et humilitate christiana, in qua nutrita et educata est, hoc existimamus, quod illa verba cum legeret, si tamen legit, ingemuit, et pectus humiliter tutudit, ac fortassis et flevit, Dominumque cui dicata et a quo sanctificata est fidenter oravit, ut quomodo illa non sunt verba ipsius, sed alterius, ita non sit talis et fides eius, qua se aliquid habere credat, de quo in se non in Domino glorietur.
2 Nam gloria quidem eius in ipsa est, non in verbis alienis, sicut Apostolus dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 4).
3 Sed absit ut gloria sua ipsa sit, et non ille cui dicitur.
4 Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4)!
5 Ita quippe est in ea salubriter gloria eius, cum Deus qui in illa est, ipse est gloria eius, a quo habet omnia bona quibus est bona; et habebit omnia quibus melior erit, in quantum in hac vita melior esse poterit; et quibus perfecta erit, quando fuerit divina gratia, non humana laude perfecta.
6 In Domino enim laudabitur anima eius (Psal. XXXIII, 2), qui satiavit in bonis desiderium eius (Psal. CII, 5); quia et hoc desiderium ipse inspiravit, ne virgo eius sic in aliquo bono glorietur quasi non acceperit.
Augustinus HOME