Augustinus, Epistolae, 188, 2, 8.
1 | Nam utique noverat ille quam magnum bonum esset continentia qui dicebat, Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. |
2 | Non solum ergo sciebat quantum esset hoc bonum, et quam desiderabiliter esset concupiscendum, verum etiam quod nisi dante Deo esse non posset: docuerat enim eum sapientia; nam hoc dicit, Et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. |
3 | Nec tamen ei scientia suffecit; sed ait: Adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21). |
4 | Non igitur tantummodo in hoc nos adiuvat Deus, ut sciamus quid agendum sit, verum etiam ut amando agamus quod discendo iam scimus. |
5 | Nemo itaque potest esse non solum sciens, verum etiam continens, nisi Deus det. |
6 | Unde cum iam ille haberet scientiam, precabatur ut haberet et continentiam, ut esset etiam in illo quod sciebat quia non esset ex illo: aut si propter liberum arbitrium, proprium aliquantum et ex illo, non tamen nisi ex illo; quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. |
7 | Iste autem de spiritualibus divitiis, in quibus est utique etiam ipsa luminosa et speciosa continentia, non ait, In te et ex te esse possunt: sed ait, nisi ex te et in te esse non possunt; ut quemadmodum non ei sunt alibi nisi in illa, sic ei non aliunde nisi ex ilia esse posse credantur, et ob hoc (quod miserator Dominus a corde eius avertat!) sic glorietur, quasi non acceperit. |