Augustinus, Epistolae, 188, 2, 7.
1 | Proinde sicut scriptum est, Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess V, 17, 18): oratis enim ut perseveranter et proficienter habentis; gratias agitis, quia non ex vobis habetis. |
2 | Quis enim vos ab illa ex Adam massa mortis perditionisque discernit? |
3 | Nonne ille qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10)? |
4 | An vero quando Apostolo dicente audierit homo, Quis enim te discernit? |
5 | responsurus est, Bona voluntas mea, fides mea, iustitia mea, et non continuo quod sequitur auditurus, Quid enim habes quod non accepisti? |
6 | Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? |
7 | Nolumus ergo ut virgo sacra, cum audit vel legit, Spirituales divitias nullus tibi praeter te conferre poterit: in iis iure laudanda, in iis merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt: nolumus prorsus ita glorietur quasi non acceperit. |
8 | Dicat quidem, In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi (Psal. LV, 12): sed quia in illa, non etiam ex illa, meminerit etiam dicere, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem (Psal. XXIX, 8): quia etsi etiam ex illa propter arbitrium proprium sine quo non operamur bonum, non tamen sicut iste dixit, nonnisi ex illa. |
9 | Proprium quippe arbitrium nisi Dei gratia iuvetur, nec ipsa bona voluntas esse in nomine potest. |
10 | Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13): non, sicut isti sentiunt, tantummodo scientiam revelando, ut noverimus quid facere debeamus; sed etiam inspirando charitatem, ut ea quae discendo novimus, etiam diligendo faciamus. |