Augustinus, Epistolae, 188, 2, 6.
1 | De ipsa quoque sacra continentia virginali, quod non sibi sit ex seipsa, sed sit Dei donum, quamvis credenti volentique collatum, eumdem audiat veracem piumque doctorem, qui cum hinc ageret, ait: Vellem omnes esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7). |
2 | Audiat etiam ipsum, non tantum suum, sed universae Ecclesiae unicum sponsum, de tali castitate atque integritate dicentem. |
3 | Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 11); ut intelligat ex eo quod habet tam magnum bonum atque praeclarum, se potius Deo et Domino nostro gratias agere debere, quam cuiusquam verba, quod velut ex seipsa id habeat, ut non dicamus assentantis adulatoris, ne de occultis hominum temere iudicare videamur, certe errantis laudatoris audire. |
4 | Omne quippe datum optimum, et omne donum perfectum, sicut dicit etiam apostolus Iacobus, desursum est, descendens a Patre luminum (Iacobi I, 17): hinc ergo et sancta virginitas, qua te filia volentem gaudentemque vicit, natu posterior, actu prior, genere ex te, honore ante te, aetate subsequens, sanctitate praecedens; in qua etiam tuum esse coepit quod in te esse non potuit. |
5 | Illa quippe carnaliter non nupsit, ut non tantum sibi, sed etiam tibi ultra te spiritualiter augeretur: quoniam et tu ea compensatione minor illa es, quod ita nupsisti ut nasceretur. |
6 | Haec Dei dona sunt, et vestra quidem sunt, sed non ex vobis: habetis enim thesaurum istum in terrenis corporibus, et adhuc fragilibus tanquam in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex vobis. |
7 | Nec miremini, quia dicimus et vestra esse, et ex vobis non esse: nam et panem quotidianum dicimus nostrum, sed tamen addimus, Da nobis (Luc. XI, 3), ne putetur esse ex nobis. |