monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 188, 2, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 188, 2, 5.

1 Cernis nempe quanta in his verbis sit cavenda pernicies.
2 Nam utique quod dictum est, Non possunt esse ista bona nisi in te, optime et verissime dictum est; iste plane cibus est: quod vero ait, nonnisi ex te, hoc omnino virus est.
3 Absit ut haec libenter audiat virgo Christi, quae pie intelligit propriam paupertatem cordis humani, et ideo illic nisi sponsi sui donis nescit ornari.
4 Audiat ergo potius Apostolum dicentem, Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.
5 Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor XI, 2, 3): et propterea de his quoque spiritualibus divitiis, non istum qui dicit, Nullus tibi eas praeter te conferre potest, et, nisi ex te et in te esse non possunt; sed illum audiat qui dicit, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (Id. IV, 7).
Augustinus HOME