1 | Quomodo ergo a vobis, quibus tantam dilectionem debemus, admonendis ut talia caveatis, dissimulare possemus, cum legissemus librum, quem ad sanctam Demetriadem quisnam scripserit, vel utrum ad vos pervenerit, vestris potius rescriptis nosse volumus; in quo libro, si fas est, legat virgo Christi unde credat virginalem suam sanctitatem, omnesque spirituales divitias, nonnisi ex seipsa sibi esse; atque ita, priusquam sit plenissime beata, discat Deo esse, quod absit, ingrata. |
2 | Verba enim ad illam scripta in eodem libro sunt ista: Habes ergo et hic, inquit, per quae merito praeponaris aliis; imo hinc magis: nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intelliguntur esse non tua; spirituales vero divitias nullus tibi praeter te conferre poterit. |
3 | In his ergo iure laudanda, in his merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt (Epist. ad Demetriadem, c. 11). |