Augustinus, Epistolae, 188, 1, 3.
1 | Quod itaque adiungis et dicis, Sed noverit sacerdotium vestrum, longe me ac domunculam meam ab huiusmodi personis esse discretam: omnisque familia nostra adeo catholicam sequitur fidem, ut in nullam haeresim aliquando deviaverit, nec unquam lapsa sit; non dico in eas sectas quae vix expiantur, sed nec in eas quae parvos habere videntur errores; hoc est quod nos magis magisque compellit non tacere apud vos de iis qui etiam illa quae sana sunt, vitiare conantur. |
2 | Domum enim vestram, non parvam Christi Ecclesiam deputamus. |
3 | Nec sane parvus est error illorum qui putant ex nobis ipsis nos habere si quid iustitiae, continentiae, pietatis, castitatis in nobis est, eo quod ita nos condiderit Deus, ut ultra, praeter quod nobis revelat scientiam, nihil nos adiuvet ut ea quae facienda discendo novimus, etiam diligendo faciamus; naturam scilicet atque doctrinam definientes tantummodo esse gratiam Dei et adiutorium ut recte iusteque vivamus. |
4 | Ad habendam vero bonam voluntatem, ubi est hoc ipsum quod iuste vivimus, et ipsa charitas quae in omnibus Dei donis ita excellit, ut etiam Deus dicta sit (I Ioan. IV, 8), qua una adimpletur in nobis si quid divinae legis et admonitionis implemus, nolunt nos divinitus adiuvari, sed nos ipsos dicunt arbitrio proprio nobis ad ista sufficere. |
5 | Non vobis videatur error iste mediocris, profiteri se velle christianos, nec velle audire apostolum Christi, qui cum dixisset, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris; ne quisquam eam se habere nonnisi per proprium putaret arbitrium, continuo subiunxit, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). |
6 | Hanc esse magnam gratiam Salvatoris, qui ascendens in altum captivavit captivitatem et dedit dona hominibus (Psal. LXVII, 19, et Eph. IV, 7) quisquis nondum confitetur, quantum et quam exitiabiliter erret, intelligis. |