Augustinus, Epistolae, 188, 1, 2.
1 | Quae cum ita sint, nemo nos improbos dixerit, si in vobis admonendis ut contraria gratiae Dei dogmata devitetis, necessitudine sumus propensiore solliciti. |
2 | Nam licet nos Apostolus non solum opportune, verum etiam importune praedicando verbo instare praecipiat (II Tim. IV, 2); non tamen in eorum hominum numero vos habemus, quibus sermo vel pagina nostra importuna videatur, quando id quod ad sanam doctrinam non pertinet, vos ut vigilanter evitetis alloquimur. |
3 | Hinc ergo est quod admonitionem nostram tam grato animo suscepistis, ut in epistola tua ad quam nunc rescribimus, diceres: Sane quod me hortatur Reverentia vestra, ne aures indulgeam his hominibus qui pravis tractatibus venerandam fidem saepe corrumpunt, gratias uberes ago tam piae admonitioni. |