monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 188, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 188, 1, 1.

1 Grate admodum nobis iucundeque accidit ut simul nos constitutos apud Hipponem tuae Reverentiae litterae reperirent, quibus haec rescripta pariter redderemus, cognita vestra incolumitate gaudentes, vicissimque nostram, quam vobis charam esse confidimus, mutua dilectione nuntiantes, domina debitis in Christo officiis honoranda, et merito illustris filia.
2 Scire autem vos optime scimus quantum vobis debeamus religionis affectum, quantaque nobis et apud Deum et inter homines sit cura de vobis.
3 Licet enim vos per litteras primum, deinde etiam praesentia corporali, pia et catholica, hoc est vera membra Christi exiguitas nostra cognoverit; tamen etiam per ministerium nostrum, cum accepissetis verbum auditus Dei, sicut dicit Apostolus, accepistis non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei (I Thes. II, 13).
4 Cuius ministerii nostri, adiuvante gratia et misericordia Salavatoris, in domo vestra tantus fructus exortus est, ut humanis nuptiis iam paratis sancta Demetrias spiritualem sponsi illius praeferret amplexum, cui specioso prae filiis hominum ad habendam spiritus uberiorem fecunditatem, nec amittendam carnis integritatem, virgines nubunt.
5 Nesciremus autem quemadmodum nostra illa tunc exhortatio a fideli et nobili virgine fuisset accepta, nisi nobis profectis, cum post paululum professa fuisset sanctimoniam virginalem, hoc ingens Dei donum, quod per servos quidem suos plantat et rigat, sed per seipsum dat incrementum (I Cor. III, 6, 7), nobis operariis provenisse, vestrarum litterarum laetissimo nuntio et veraci testimonio disceremus.
Augustinus HOME